Actus Apostolorum*

Caput 19: 4

dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum
(* Traductions européennes)

Glose

Joannes baptizavit.BED.Non peccata Joannes suo baptismate remisit, sed poenitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit. ita et hoc lavacrum populus poenitens quasi signaculum suae devotionis accepit: quod Christi baptisma, in quo fit remissio, figurabat.RAB.Non est baptisma, quod non datur in nomine Trinitatis. Baptizati a Juda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis; sed baptizati a Joanne, quia Joannes in aqua tantum at Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides, Dominus baptizat; in aqua vero sola a Joanne baptizati, a Paulo sunt baptizati.BED.Quaestio est, utrum ille qui per ignorantiam forte a non baptizato, sed tamen rectae fidei baptizatus est debeat rebaptizari? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt, an tunc ante initium baptismi Christi, an nunc a quopiam sine susceptione ejusdem quisquam baptizaretur? cum quos Joannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit, iterum baptizandos praedicavit, dicens:Ego baptizo in aqua, ille baptizabit in Spiritu sancto.